monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 11, 12
earumdem die sortiantur initium, ipsi autem bissextiles anni IV caeteri V Cal. memoratarum die terminentur. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri, non ante nostrae tempus intercalationis, quae fit sexto Cal. Martiarum die, in computo lunae vel earumdem festivitate dierum potest cum nostri anni curriculo recipere concordiam; sed idem dies festus, eadem luna, verbi gratia septima, quae apud nos secunda Sabbati, apud illos tertia Sabbati computantur, et caetera in hunc modum.